Et illi profecti sunt, veneruntque ad patrem suum in terram Chanaan, et dixerunt ei omnia quae acciderant eis. Cumque frumenta effunderent, singuli invenerunt in ore saccorum ligatas pecunias. Territisque omnibus dixit pater: Absque liberis fecistis me: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, Benjamin auferetur, in me haec mala reciderunt. Et ait Ruben: Trade eum mihi, duos filios meos interfice, nisi restituam eum tibi. At ille: Non descendet filius meus vobiscum. Interim consumptis cibis fames opprimebat eos. Et dixit Jacob ad filios: Revertimini in Aegyptum, ut ematis pauxillum escarum. Et ait Judas: Si vis puerum mittere nobiscum, ibimus, alioquin non imus . Ego suscipiam puerum, de manu mea require eum. Nisi illum reduxero, ero reus peccati omni tempore. Et ait Israel: Si sic necesse est, facite quod vultis. Sumite de optimis fructibus terrae nostrae vobiscum, modicum resinae, et mellis, storacis, et stactes, terebinthi, et amygdalarum, et ferte viro munera, pecuniamque quam retulistis reportate, et aliam ad emendos cibos. Deus autem faciat vobis virum placabilem, et remittat vobiscum fratres. Resina dicitur quodlibet gummi liquidum, vel aridum, a resin Graeco, quod est manare. Prima pretiosior est, quae et terebinthina dicitur, quod forte exponendo subdit, et terebinthi; secunda est lentiscina, quae venit de Chio insula; tertia pinea: forte balsamum sic vocavit. Josephus enim in principio munerum unguenta balsami posuit, et resinam tacuit. Storacem quidam dicunt speciem resinae. Hieronymus dicit in Hebraeo esse nethota, quod sonat generaliter tymiama; et in Isaia, pro domo Nethota, quidam transtulerunt, domus tymiamatis; quidam, domus storacis.